- NINOS
- NINOSurbs Asshriorum, quam condidit Ninus, Semiramidis maritus, in Assyria, Steph. Lucan. l. 3. v. 215.Et felix, sic fama Ninos. ——Πάλαι ποτὲ μεγάλη, καὶ εὐδαίμων teste Arrianô. Lucian. in Charonte: Ἡ Νίνος μὲν, ὦ πορθμεῦ, ἀπόλωλεν ἤδη καὶ οὐδὲ ἴχνος ἔτι λοιπὸν αὐτῆς. Qui cum fuerit Samosatenus, Euphratis accola, fidem in rebus Assyriae mereri videtur, et mirum foret, eum ignorâsse locum, ubi sita olim Ninos, vel Nineve, si aliquod eius vestigium remansisset. At, quid faciemus Tacito, qui l. 12. Annal. c. 13. de expedit. Meherdatis sic ait: sed capta in transitu urbs Ninos vetustissima sedes Assyriae. Sed et Straboni, qui ante Tacitum vivebat, qui l. 16. ait: Ἡ μὲν οὖν Νίνος πόλις ἠφανίςθη παραχρῆμα μετὰ τὴν τῶν Σύρων κατάλυσιν. Ergo contra Strabonem Amasenum, et Lucianum Samosatenum Orientales viros et doctos non videtur Tacitus audiendus. Deceptus certe fuit is Romanus quâdam nominis similitudine et eam Ninum oppidulum forte vel castellum, captum sine obsidione in transitu, male accepit proantiquissima et populosissima illa urbe, quae fuit fuô tempore totius orbis maxima, et usque ad miraculum celebrata: aliter non possemus absolvere Strabonem nec Lucianum mendacii. At fidem merentur. Sed milites, qui in expeditione cum Meherdate fuerunt, captâ, ut dixi, aliqua urbeculâ, cuius nomen accedebat as sonum nominis antiquae illius Ninives, putaverunt, velgloriabundi finxerunt, se antiquam Ninon, sedem Assyriae regum, cepisse. Sic Alexandri milites iactabant, se Tanaim usque pervenisse, cum ab eo fluv. abessent plus quam mille milliaria. Sic et hôc temproe multi Hierosolymitani equites et alii nautae ac negotiatores, qui in partibusHellesponti vel bellum gesserunt, vel negotiati sunt, asserunt, se vidisse antiquae Troiae ruinas, nec aliquis unquam eis aliter persuadere potuit. At Troadis (de qua B. Paulus ep. 2. ad Timoth. c. 4. v. 13.) ruinas viderant, non Troiae, cuius iam tempore Strabonis nulla extabant vestigia, ut ipse testatur, l. 13. Plura ad id argumentum adducere possem, et illustrem in literis virum castigare, qui eo quod Amm. Marcellin. Ninos nominavit, non dubitavit in eximio opere, Notis scil. ad Eusebium scribere: Ninive autem adhuc integra stabat aevô Ammiani Marcellini. Palmerius. Sed et Baudrando nunc Mosul, in regione Diarbech, supra Bagdatum in boream 100. mill. pass. Urbs etiamnum satis ampla creditur, sub Turcis. Vide Nineve.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.